[Agor] Graeculorum fabulae nudae
David Movrin
david_movrin@hotmail.com
Tue, 08 Oct 2002 11:59:10 +0200
PULCHRITVDO TAM ANTIQVA ET TAM NOVA
De seminario Xo Graecitatis classicae vivae
Selianiticis anno MMoIIo habito
Sanctus Augustinus, ille vir doctissimus atque vitae genus laboriosissimum
secutus, propter scientiam linguae Atticae minime animum suum ad superbiam
extollere poterat. Ignorantiam suam turpem immo vero lamentabili voce
solebat deplorare: "Ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et
prope nihil", sic in tractatu suo Contra litteras Petiliani contristatus
confitetur. "Sero medicina paratur", hodie quispiam philologorum, ira
contractis superciliis, fortasse dixerit; Augustinum in tempore puerili
minus dulcia poma aliena furari, plusque linguae terque quaterque beati
Sophoclis studere oportebat ... Sed qui sine peccato est nostrum, primus in
illum lapidem mittat! Etsi nobis Graecae linguae tantus habitus est, ut
libris legendis et intellegendis idonei reperiamur, tamen nihilominus
impotentes obticescimus, si quando ab amicis interrogamur de Graeca lingua
loquenda. Lingua nostra sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu
suopte tintinant aures geminae, teguntur lumina nocte. Quamobrem nobis
omnibus non solum fatendum, sed etiam magna voce confitendum est: vivae
Graecae linguae perparum assecuti sumus et prope nihil.
Quid autem oportet nos facere, a tempore antiquitatis longe longeque
remotos? Usus magister optimus esse videtur - sed quomodo hodie inveniatur?
Quis nunc modo Demosthenis Graece loquens nos adibit? Ecce, annuntio vobis
gaudium magnum: nullam causam desperationis habemus! Letum temporis non
finit omnem vivam Graecitatem, dulce ridentem dulceque loquentem. Nam
adiutorium nostrum quotannis in Peloponnesiaca civitate Selianiticorum iuxta
Patras prope pulcherrimum mare latet. Ibi mense Augusto iam decimum
seminarium Graecitatis classicae vivae multo successu et bono eventu paratum
est. Participes circiter quindecim ab omnibus finibus terrae profecti, non
solum multas civitates Europae sed immo vero aliis continentibus mundi
relictis in illum locum conveniebamus. Minima natu vix puella gymnasialis,
maxima iam lanifica et linifica matrona erat; sed ambae semper cum aliis
causam discutiendam aequo animo susceperunt. Cuncti bis cotidie occursus
philologiae faciebamus, semel ante, iterum post meridiem, succincti lumbos
in Graecitate et induti loricam amicitiae et calciati pedes in praeparatione
textus legendi, in omnibus sumentes scutum glossarii et galeam grammaticae
et praecipue gladium linguae. Quoniam hic annus iubilaeus quattuor et
viginti saecula a morte Socratis dilapsa esse designat, lectiones nostrae de
illo viro sapientissimo factae sunt; in prima septimana facetissimas
ementiticias epistolas Socratis legebamus, in secunda Alcibiadem maiorem,
spurium tamen illustrem dialogum Platonis. Tam lectio quam exegesis
quaestionesque disputationesque lingua Graeca tantum agebantur. Incredibile
auditu, mirabile visu! Prima septimana in primis magister celeberrimus
Helmodus Quack, praeceptor Germaniae - vetus capillos, gravis ratione et
sapientia, iuvenis admodum in corde, lapsus discipulorum semper in risum
amoenum vertens - nonnullique discipuli peritissimi Graece locuti sunt.
Altera parte feriarum veniente autem omnes miraculose non solum balbutientes
breviloquia, sed etiam subtiliter multiloquia, immo vero soliloquia Graeca
facere potuimus!
Cotidie sicut discipuli praeclari Aristotelis in horto perpulchro immensae
latitudinis morati sumus, ambulantes, sedentes, iacentes, multi enim saepe
apparebant nantes in gurgite vasto maris Corinthiaci, sub curru nimium
propinqui solis. Nam Hellenikon Idyllion, sicut deversorium nostrum
nominatur, locus aptissimus ad kalokagathian colendam esse videtur; ibi
quisque recubans sub tegmine fagi patulae silvestrem Musam tenui avena
meditari potest. Permaxime generosum dominus Andreas Drekis deversorium
illum possidens sese ostendebat, vir bonus, dicendi peritus, cuius concinna
natura mixtione iucunda Maecenatis Trimalchionisque optime describi potest.
Homo autem ille egregius omnibus participibus seminarii lectum atque tectum
dono dedit. Vespere rerum eventuumque variatio felix est exposita, nunc
musica, nunc saltatio, nunc cantus varia qualitate animos omnium
perturbabat. Helmodus, magister noster, duo acroasis ardentiore studio fecit
imminente luna - alteram de arte poetica Ioannis Ritsi, alteram de Socrate
et eius dogmate, ambas summa scientia conspicuoque calore dicendi. Nos
discipuli feriis paene finitis duas commoedias more Aristophanico scripsimus
Graece, simul et numerum monumentorum Graeciae historicorum grandem augentes
et nostrarum ineptiarum testes spectatoresque incredibiliter delectantes.
Sed sapienti sat; omnia ab acia et acu videri possunt in interreti, pagina
www.idyllion.gr.
Multi, egomet in primis, ut aperte dicam, ita loquebamur: Nisi viderim, non
credam! Recte enim in incredulitate nostra perseverabamus, nam hic non sunt
beati, qui non viderunt et crediderunt. Contra vero, venite et videte! Ecce:
mare lucidum, grex amicissimus Graece loquentium, rapidus progressus
potentiae linguisticae – iam eas ob causas Peloponnesum visitare res idonea
esse videtur. Longe maxima enim causarum omnium viva pulchritudo illius
linguae nos invitat, pulchritudo tam antiqua et tam nova.
David Movrin
_________________________________________________________________
Send and receive Hotmail on your mobile device: http://mobile.msn.com