[Agor] Graeculorum fabulae

David Movrin david_movrin@hotmail.com
Tue, 08 Oct 2002 11:16:21 +0200


<html><div style='background-color:'><DIV>
<P><BR><B><FONT face="Arial Narrow">&nbsp;</P>
<P><FONT size=5>PULCHRITVDO TAM ANTIQVA ET TAM NOVA</FONT></P></B></FONT><I><FONT face="Arial Narrow">
<P><FONT size=4>De seminario X<SUP>o</SUP> Graecitatis classicae vivae Selianiticis anno MM<SUP>o</SUP>II<SUP>o</SUP> habito</FONT></P></I>
<P><FONT size=4>Sanctus Augustinus, ille vir doctissimus atque vitae genus laboriosissimum secutus, propter scientiam linguae Atticae minime animum suum ad superbiam extollere poterat. Ignorantiam suam turpem immo vero lamentabili voce solebat deplorare: »Ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil«, sic in tractatu suo <I>Contra litteras Petiliani </I>contristatus confitetur. »Sero medicina paratur«, hodie quispiam philologorum, ira contractis superciliis, fortasse dixerit; Augustinum in tempore puerili minus dulcia poma aliena furari, plusque linguae terque quaterque beati Sophoclis studere oportebat ... Sed qui sine peccato est nostrum, primus in illum lapidem mittat! Etsi nobis Graecae linguae tantus habitus est, ut libris legendis et intellegendis idonei reperiamur, tamen nihilominus impotentes obticescimus, si quando ab amicis interrogamur de Graeca lingua loquenda. Lingua nostra sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures geminae, teguntur lumina nocte. Quamobrem nobis omnibus non solum fatendum, sed etiam magna voce confitendum est: vivae Graecae linguae perparum assecuti sumus et prope nihil. </FONT></P>
<P><FONT size=4>Quid autem oportet nos facere, a tempore antiquitatis longe longeque remotos? Usus magister optimus esse videtur – sed quomodo hodie inveniatur? Quis nunc modo Demosthenis Graece loquens nos adibit? Ecce, annuntio vobis gaudium magnum: nullam causam desperationis habemus! Letum temporis non finit omnem vivam Graecitatem, dulce ridentem dulceque loquentem. Nam adiutorium nostrum quotannis in Peloponnesiaca civitate Selianiticorum iuxta Patras prope pulcherrimum mare latet. Ibi mense Augusto iam decimum seminarium Graecitatis classicae vivae multo successu et bono eventu paratum est. Participes circiter quindecim ab omnibus finibus terrae profecti, non solum multas civitates Europae sed immo vero aliis continentibus mundi relictis in illum locum conveniebamus. Minima natu vix puella gymnasialis, maxima iam lanifica et linifica matrona erat; sed ambae semper cum aliis causam discutiendam aequo animo susceperunt. Cuncti bis cotidie occursus philologiae faciebamus, semel ante, iterum post meridiem, succincti lumbos in Graecitate et induti loricam amicitiae et calciati pedes in praeparatione textus legendi, in omnibus sumentes scutum glossarii et galeam grammaticae et praecipue gladium linguae. Quoniam hic annus iubilaeus quattuor et viginti saecula a morte Socratis dilapsa esse designat, lectiones nostrae de illo viro sapientissimo factae sunt; in prima septimana facetissimas ementiticias epistolas Socratis legebamus, in secunda Alcibiadem maiorem, spurium tamen illustrem dialogum Platonis. Tam lectio quam exegesis quaestionesque disputationesque lingua Graeca tantum agebantur. Incredibile auditu, mirabile visu! Prima septimana in primis magister celeberrimus Helmodus Quack, praeceptor Germaniae – vetus capillos, gravis ratione et sapientia, iuvenis admodum in corde, lapsus discipulorum semper in risum amoenum vertens – nonnullique discipuli peritissimi Graece locuti sunt. Altera parte feriarum veniente autem omnes miraculose non solum balbutientes breviloquia, sed etiam subtiliter multiloquia, immo vero soliloquia Graeca facere potuimus!</FONT></P>
<P><FONT size=4>Cotidie sicut discipuli praeclari Aristotelis in horto perpulchro immensae latitudinis morati sumus, ambulantes, sedentes, iacentes, multi enim saepe apparebant nantes in gurgite vasto maris Corinthiaci, sub curru nimium propinqui solis. Nam <I>Hellenikon Idyllion</I>, sicut deversorium nostrum nominatur, locus aptissimus ad kalokagathian colendam esse videtur; ibi quisque recubans sub tegmine fagi patulae silvestrem Musam tenui avena meditari potest. Permaxime generosum dominus Andreas Drekis deversorium illum possidens sese ostendebat, vir bonus, dicendi peritus, cuius concinna natura mixtione iucunda Maecenatis Trimalchionisque optime describi potest. Homo autem ille egregius omnibus participibus seminarii lectum atque tectum dono dedit. Vespere rerum eventuumque variatio felix est exposita, nunc musica, nunc saltatio, nunc cantus varia qualitate animos omnium perturbabat. Helmodus, magister noster, duo acroasis ardentiore studio fecit imminente luna – alteram de arte poetica Ioannis Ritsi, alteram de Socrate et eius dogmate, ambas summa scientia conspicuoque calore dicendi. Nos discipuli feriis paene finitis duas commoedias more Aristophanico scripsimus Graece, simul et numerum monumentorum Graeciae historicorum grandem augentes et nostrarum ineptiarum testes spectatoresque incredibiliter delectantes. Sed sapienti sat; omnia ab acia et acu videri possunt in interreti, pagina&nbsp;<A href="http://www.idyllion.gr">www.idyllion.gr</A>&nbsp;.</FONT></P>
<P><FONT size=4>Multi, egomet in primis, ut aperte dicam, ita loquebamur: Nisi viderim, non credam! Recte enim in incredulitate nostra perseverabamus, nam hic non sunt beati, qui non viderunt et crediderunt. Contra vero, venite et videte! Ecce: mare lucidum, grex amicissimus Graece loquentium, rapidus progressus potentiae linguisticae – iam eas ob causas Peloponnesum visitare res idonea esse videtur. Longe maxima enim causarum omnium viva pulchritudo illius linguae nos invitat, pulchritudo tam antiqua et tam nova.</FONT></P>
<P><FONT size=4>David Movrin</FONT></P>
<P><FONT size=4></FONT>&nbsp;</P>
<P><IMG style="WIDTH: 543px; HEIGHT: 922px" height=1032 src="http://www.idyllion.gr/attikistisemin10.jpg" width=709 border=0></P></FONT></DIV></div><br clear=all><hr>Join the world’s largest e-mail service with MSN Hotmail. <a href='http://g.msn.com/1HM1ENXX/c157??PI=31901'>Click Here</a><br></html>