[Agor] Feriae Latinae!?

miran.sajovic at salve.si miran.sajovic at salve.si
Mon May 7 21:49:36 CEST 2007


Lep pozdrav!
Zasledil sem, da na Koroskem v Avstriji (Dom v Tinjah - Sodalitas)
pripravljajo Feriae Latinae. Ako bi koga utegnilo to zanimati, dobi vec
inforormacij spodaj.
Zdravstvujte, MiS





Feriae Latinae

12.08.2007, 19.00
18.08.2007, 13.00
hebdomada linguae Latinae vivae

Feriae Latinae
iam anno 1982. in Carinthia institutae sunt. Quotannis variis locis
celebrari solebant atque post multos annos etiam Tiniis iterum instituere
conamur. Consortes plurium terrarum variarum expectamus. Lingua autem
Latina viva vinculum unionis cunctarum nationum erit.
Ad Ferias Latinas non solum professores, magistros, studentes, discipulos,
sed omnes, quibus lingua Latina viva cordi est, invitamus. Ergo metu
grammaticae discendae relicto veni ad nos, nam nos alia utimur via!

Acroases sermonesque audiemus varias, disputabimus, canemus et multa alia,
cum semper inter nos Latine colloquemur. Si vis liturgiae Latinae quoque
interesse poteris.
De thematibus tractandis:

– de lingua Latina apte docenda et discenda
– de litteris Latinis colendis
– de humaniore cultu
– de rebus cottidianis
– de spectaculo Latino agendo
– de litteris et vita ecclesiastica
– et de multis aliis rebus

De rebus agendis:

– acroases et sermones
– exercitia cottidiana Latine loquendi
– ludi Latini
– coetus cantorum
– coetus lectionis
– acroases cum imaginibus
– Laudes matutinae et Vesperae orandae
– missa Latina celebranda
– otio post prandium dato licet natare in piscina vel in lacu
proximo, deambulare in silvis, teniludio ludere, birota vagari etc.

Domus Sodalitatis Tiniensis praebet:

– cubicula omnibus commodis instructa
– refectorium et tabernam
– aulas cum proiectoribus variis et connectionibus interretialibus
– teniludium, birotas
– piscinam

Non multum absunt a domo lacus quidam (Klopeiner See, Turner See)!

– Si vis acroasim facere de aliqua re, acceptissimus nobis es!
– Si canis instrumento quodam musico, ne dubitaveris tecum ferre!

http://www.sodalitas.at/index.php/events/result_sl




More information about the Agor mailing list