[Agor] FW: de conventu in Hispania celebrando

Babič Matjaž Matjaz.Babic at ff.uni-lj.si
Tue Jun 27 11:13:24 CEST 2006


 

 

________________________________

From: Luigi Miraglia [mailto:luigimiraglia at vivariumnovum.it] 
Sent: Thursday, June 22, 2006 7:24 PM
To: Babič Matjaž
Subject: de conventu in Hispania celebrando

 

Aloisius Miraglia amicis Latinitatis omnibus s.p.d.

 

Periculum maximum imminet conventui in Hispania celebrando (vide www.academialatina.org) . Nam exspectatione pauciores nomen usque ad hunc diem dederunt, nec aediles Ampostae atque Alcannizae hac de causa volunt iam conventum celebrari. Omnes autem sciunt in Academia Latinitati Fovendae iam pridem duas exstare factiones, quarum altera usui vivo linguae Latinae favet, altera vero vehementer adversatur. Si forte igitur conventus ille Hispanicus non habeatur, Latinitatis vivae adversarii procul dubio ansam statim capient, ut in conventus usum linguarum vernacularum iterum (ut iam ante hos aliquos annos fecerant) inducant: nam pro certo habendum est eos dicturos plurimos homines ab adeundo conventu sermonis Latini vivi metu esse prohibitos. 

    Oportet persuadere quam plurimis ut  statim (id est intra diem XXV) conventui nomen dent: si cui cordi sunt sortes linguae Latinae in Academia Latinitati Fovendae, is debet Hispaniam petere. Pretia sunt minima, condiciones propositae a moderatoribus optimae. Studentibus et discipulis etiam stipendia proponuntur. Sat erit Barcinonem pervenire, unde raedae longae proficiscentur, quibus participes gratuito ad conventus sedem vehentur . Victus XC nummis stat, cubicula sunt etiam XXII nummorum singulis noctibus. 

 

Rogo vos ut omnes de hoc periculo instanti certiores faciatis eosdemque hortemini ut in Hispaniam veniant. 

 

Servemus Academiam; servemus Latinitatis usum in conventibus omnium gentium!

 

Curate, ut quam optime valeatis: conveniemus propediem in Hispaniam. 

 

Aloisius 

-------------- next part --------------
An HTML attachment was scrubbed...
URL: http://mailman.ijs.si/pipermail/agor/attachments/20060627/f626ec26/attachment.html 


More information about the Agor mailing list